- MUTINUS sive MUTUNUS
- MUTINUS sive MUTUNUSDeus Romanis dicebatur, qui Priapus Graecis, fuper cuius pudendis nupta sedere iubebatur, ut eius pudicitiam Deus prior delibâsse videretur. Lactantius l. 1. c. 20. Arnob. l. 4. Augustin. de Civit. Dei l. 4. c. 11. et l. 6. c. 9. a. mutone, membro virili. Male Mutenus dicitur. Nonnulli Tutunus, apud Arnobium, legunt; idemque Mutinus dicitur in Priapeis, et apud Festum. Erat autem Numen πριαπῶδες, quod utriusque obsceni appeliationem habuisse, ideoque Mutuni Tutuni nomine a romanis Matronis cultum, vult Polyhistor Salmas. Quidquid sit, Priapi erat signum, qualem ex aere e Musaeo Parentis exhibet Caspar. Bartholinus Notis in Parentis Thomaelibr. de Puerperio Veter. Sacellum eius Romae fuisse in Veliis, adversum murum mustellinum, indicat, Festus, laudatus ad Arnobium God. Stewechio. Istiusmodi Fascinus, seu Res turpis, in collo ex annulo appensa infantibus, Sagas et stryges pueris insidiantesabigere credita olim est. Idem in poculis eôdem metu frequentatum, more Deabus familiari. Ob turpitudinem enim fascinantium ocalos, avertere, ne aspicerent infantes, dicebatur. Idem ibidem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.